Friday, 7 August 2009

Cryptonomicon

My own composition, as it were...

Docta Thalia jubet, chartæ perfringere ceram,
Non ex Odrysiis partibus illa venit,
Non tibi terrificos narrabit epistola casus.
Lætitias mentis deperit ipsa tuas.
Cognita nostra domus gratus, qui metra paravit
Semper eras Ductor, quod mea Musa canit.
Justitiam observas, famæ mendacia rides,
Magnus in adversis cor patientis habes.
Tot dotes ornant, vigilant quot in æthere stellæ,
Quot Mars tella vibrat, fulmina quoque Jovi.
Quis te status habet? Non læso ego corpore vivo,
Accedant meritis sæcla beata tuis.
Sed quæ causa subest? Modulis tu absistere cæptis?
Aonios superans per metra docta sonos.
Posted by jon at 12:10 AM in Languages 
 
« August »
SunMonTueWedThuFriSat
      1
2345678
9101112131415
16171819202122
23242526272829
3031     
 
Non enim id agimus ut exerceatur vox, sed ut exerceat.